MARTYROLOGIUM ROMANUM

22 Octobris

Undecimo Kalendas Novembris. Luna ...     iij. C

Hierosolymis sanctae Mariae Salome, matris sanctorum Jacobi et Joannis Apostolorum, quae in Evangelio legitur circa Domini sepulturam sollicita.

Item Hierosolymis beati Marci Episcopi, clarissimi et doctissimi viri, qui primus ex Gentibus Ecclesiam Hierosolymorum suscepit regendam, ac, non multo post, sub Antonino Imperatore, martyrii meruit palmam.

Hadrianopoli, in Thracia, natalis sanctorum Martyrum Philippi Episcopi, Severi Presbyteri, Eusebii et Hermetis; qui, sub Juliano Apostata, post carceres et flagella, incendio cremati sunt.

Item sanctorum Martyrum Alexandri Episcopi, Heraclii militis, et Sociorum.

Apud Firmum, in Piceno, natalis sancti Philippi, Episcopi et Martyris.

Apud Coloniam Agrippinam sanctae Cordulae, quae, cum esset una ex sodalibus sanctae Ursulae, atque aliarum suppliciis et caedibus perterrita se occultasset, postridie, ejus rei poenitens, se ultro patefecit Hunnis, et, novissima omnium, martyrii coronam accepit.

Oscae, in Hispania, sanctarum Virginum Nunilonis et Alodiae sororum, quae, a Saracenis ob fidei confessionem capitali sententia punitae, martyrium consummarunt.

Hierapoli, in Phrygia, sancti Abercii Episcopi, qui sub Marco Antonino Imperatore claruit.

Rotomagi sancti Melanii Episcopi, qui, a sancto Stephano Papa ordinatus, illuc ad praedicandum Evangelium missus est.

In Tuscia sancti Donati Scoti, Episcopi Faesulani.

Veronae sancti Verecundi, Episcopi et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.