21 Octobris

Duodecimo Kalendas Novembris. Luna ...     iv. B

MARTYROLOGIUM SACRI ORDINIS CISTERCIENSIS

In Livonia, passio S. Bertholdi Episcopi, qui cum esset Monachus & Abbas de Luxa, missus ab Honorio tertio ad prædicandum Evangelium, doctrinam fidei proprio sanguine confirmavit.

MARTYROLOGIUM ROMANUM

In Cypro natalis sancti Hilarionis Abbatis, cujus vitam, virtutibus atque miraculis plenam, sanctus Hieronymus scripsit.

Apud Coloniam Agrippinam item natalis sanctarum Ursulae et Sociarum ejus; quae, pro Christiana religione et virginitatis constantia ab Hunnis interfectae, martyrio vitam consummarunt, earumque plurima corpora fuerunt Coloniae condita.

Apud Ostia Tiberina sancti Asterii, Presbyteri et Martyris; qui (ut in passione beati Callisti Papae legitur) sub Alexandro Imperatore passus est.

Nicomediae natalis sanctorum Dasii, Zotici, Caji et aliorum duodecim militum; qui, post diversa tormenta, in mare demersi sunt.

Lugduni, in Gallia, sancti Viatoris, qui exstitit minister beati Justi, Lugdunensis Episcopi.

Maroniae, prope Antiochiam, in Syria, sancti Malchi Monachi.

In castro Laudunensi sanctae Ciliniae, matris beati Remigii, Episcopi Rhemensis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.