MARTYROLOGIUM ROMANUM

19 Octobris

Quartodecimo Kalendas Novembris. Luna ...     vj. G

Sancti Petri de Alcantara, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris, qui migravit in caelum pridie hujus diei.

Romae natalis sanctorum Martyrum Ptolomaei et Lucii, sub Marco Antonino. Horum prior (ut scribit Justinus Martyr), cum impudicam mulierem ad Christi convertisset fidem, et castitatem colere docuisset, ideo, ab impuro viro apud Praefectum Urbicium accusatus, multo tempore squalore carceris maceratus est, et ad ultimum, cum de Christi magisterio publica confessione testaretur, jussus est duc ad mortem; Lucius quoque, cum Urbicii sententiam improbaret et se Christianum libere fateretur, similem sententiam excepit; quibus et alius tertius adjunctus est, qui etiam eodem supplicio damnatus fuit.

Antiochiae sanctorum Martyrum Beronici, Pelagiae Virginis, et aliorum quadraginta novem.

In Aegypto sancti Vari militis, qui, sub Maximino Imperatore, dum sanctos septem Monachos in carcere detentos visitaret atque reficeret, voluit, uno ex ipsis defuncto, in ejus locum subrogari; atque ita cum illis, saevissima passus, martyrii palmam adeptus est.

Ebroicis, in Gallia, sancti Aquilini, Episcopi et Confessoris.

In territorio Aurelianensi depositio sancti Verani Episcopi.

Apud Salernum sancti Eusterii Episcopi.

In monasterio Silvae Nectensis, in Hibernia, sancti Ethbini Abbatis.

Oxonii, in Anglia, sanctae Fredeswindae Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.