MARTYROLOGIUM ROMANUM

18 Octobris

Quintodecimo Kalendas Novembris. Luna ...     vij. F

In Bithynia natalis beati Lucae Evangelistae, qui, multa passus pro Christi nomine, obiit Spiritu Sancto plenus. Ipsius autem ossa postea Constantinopolim translata sunt, et inde Patavium delata.

Romae item natalis sancti Pauli a Cruce, Presbyteri et Confessoris; qui Congregationis a Cruce et Passione Domini nostri Jesu Christi nuncupatae Institutor fuit. Ipsum vero, mira innocentia ac poenitentia conspicuum et singulari in Christum crucifixum caritate incensum, Pius Papa Nonus fastis Sanctorum adjunxit, et ejusdem festivitatem quarto Kalendas Maji recolendam indixit.

Arenis, in Hispania, natalis pariter sancti Petri de Alcantara, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris; quem, propter admirabilem poenitentiam multaque miracula, Clemens Nonus, Pontifex Maximus, Sanctorum numero adscripsit. Ejus autem festum sequenti die celebratur.

Antiochiae sancti Asclepiadis Episcopi, qui fuit unus ex praeclaro illorum Martyrum numero, qui gloriose sub Macrino passi sunt.

Neocaesareae, in Ponto, sancti Athenodori Episcopi, qui fuit frater sancti Gregorii Thaumaturgi; et, doctrina clarus, in persecutione Aureliani, martyrium consummavit.

Sinomovici, in territorio Bellovacensi, sancti Justi Martyris, qui adhuc puer, in persecutione Diocletiani Imperatoris, sub Rictiovaro Praeside, capite amputatus est.

Romae sanctae Tryphoniae, quae Decii Caesaris quondam uxor ac sanctae Virginis et Martyris Cyrillae mater exstitit; cujus corpus in crypta, juxta sanctum Hippolytum, sepultum est.

Apud Auriesville, in statu Neo-Eboracensi, sanctorum Martyrum e Societate Jesu, Isaaci Jogues, Sacerdotis, et Joannis de La Lande, Coadjutoris temporalis, qui hac et sequenti die ab Iroquensibus dire necati sunt, eodem loco ubi, paucis ante annis, Renatus Goupil, et ipse Coadjutor temporalis, martyrii palmam consecutus fuerat.

In finibus Edessenae regionis, in Mesopotamia, commemoratio sancti Juliani Eremitae, cognomento Sabae, de quo agitur etiam sextodecimo Kalendas Februarii.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.