MARTYROLOGIUM ROMANUM

17 Octobris

Sextodecimo Kalendas Novembris. Luna ...     viij. E

Paredii, in dioscesi Augustodunensi, sanctae Margaritae-Mariae Alacoque, quae, Ordinem Visitationis beatae Mariae Virginis professa, eximiis in devotione erga sacratissimum Cor Jesu propaganda et publico ejusdem cultu provehendo meritis excelluit; atque in sanctarum Virginum album a Benedicto Papa Decimo quinto relata fuit.

Antiochiae natalis sancti Heronis, qui fuit discipulus beati Ignatii; atque, post eum factus Episcopus, viam magistri pius imitator est secutus, et pro commendato sibi grege amator Christi occubuit.

Eodem die passio sanctorum Victoris, Alexandri et Mariani.

In Perside sanctae Mameltae Martyris, quae, a cultu idolorum ad fidem Angelico monitu conversa, a Gentilibus lapidata est et in profundum lacum demersa.

Arausicae, in Galliis, sancti Florentii Episcopi, qui, multis clarus virtutibus, quievit in pace.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.