MARTYROLOGIUM ROMANUM

16 Octobris

Decimo septimo Kalendas Novembris.  Luna ...     ix. D

Sanctae Hedwigis Viduae, Polonorum Ducissae, quae pridie hujus diei obdormivit in Domino.

In monasterio Dervensi, in Gallia, sancti Bercharii, Abbatis et Martyris.

In Africa sanctorum Martyrum ducentorum septuaginta, pariter coronatorum.

Ibidem sanctorum Martiniani et Saturiani, cum duobus eorum fratribus; qui, tempore Wandalicae persecutionis, sub Rege Ariano Genserico, cum servi essent cujusdam Wandali, et a sancta Maxima Virgine, ipsorum conserva, ad Christi fidem conversi fuissent, omnes ab haeretico illorum domino, pro constantia fidei catholicae, primum nodosis fustibus caesi sunt et usque ad ossa laniati. Sed, cum talia multo tempore paterentur, et sequ6nti die nihilominus redderentur semper incolumes, exsilio tandem relegantur; ubi, cum multos barbarorum ad Christi convertissent fidem, et a Romano Pontifice Presbyterum aliosque ministros, qui eos baptizarent, obtinuissent, novissime, vinctis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca silvarum jussi sunt pariter interire. Maxima vero, post multos superatos agones divinitus liberata, in monasterio, multarum Virginum Mater, sancto fine quievit.

Item sanctorum Saturnini, Nerei et aliorum trecentorum sexaginta quinque Martyrum.

Coloniae Agrippinae sancti Eliphii Martyris, sub Juliano Apostata.

In territorio Bituricensi sancti Ambrosii, Episcopi Caturcensis.

Moguntiae sancti Lulli, Episcopi et Confessoris.

Treviris sancti Florentini Episcopi.

Apud Arbonam, in Germania, sancti Galli Abbatis, qui fuit discipulus beati Columbani.

Muri, in Lucania, sancti Gerardi Majella Confessoris, Laici professi Congregationis a sanctissimo Redemptore nuncupatae, quem, miraculis clarum, Pius Decimus, Pontifex Maximus, Sanctorum albo accensuit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.