MARTYROLOGIUM ROMANUM

10 Octobris

Sexto Idus Octobris. Luna ...     vij. E

Sancti Francisci Borgiae, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris, cujus dies natalis pridie Kalendas Octobris recensetur.

Apud Septam, in Mauritania Tingitana, passio sanctorum septem Martyrum, ex Ordine Minorum, scilicet Danielis, Samuelis, Angeli, Leonis, Nicolai, Hugolini et Domni; qui, cum essent omnes praeter Domnum Sacerdotes, ibidem, ob Evangelii prsedicationem et Mahumeticae confutationem sectae, a Saracenis contumelias, vincula et flagella perpessi, demum, capitibus abscissis, martyrii palmam adepti sunt.

Coloniae Agrippinae sancti Gereonis Martyris, cum aliis trecentis decem et octo; qui pro vera pietate, in persecutione Maximiani, gladiis patientes colla subdiderunt.

In territorio ejusdem urbis sanctorum Victoris et Sociorum Martyrum.

Bonnae, in Germania, sanctorum Martyrum Cassii et Florentii, cum aliis plurimis.

Nicomediae sanctorum Martyrum Eulampii, et sororis Eulampiae Virginis. Haec porro, cum audisset pro Christo fratrem torqueri, in mediam turbam exsiluit, et, fratrem amplexata, huic sociam se adjunxit; atque ambo, conjecti in ollam ferventis olei, sed nulla ex parte laesi, tandem, una cum aliis ducentis, qui eo miraculo permoti crediderant in Christum, capitis obtruncatione martyrium compleverunt.

In Creta insula beati Pinyti, inter Episcopos nobilissimi. Hic, Gnosiae urbis Episcopus, sub Marco Antonino Vero et Lucio Aurelio Commodo floruit, et in scriptis suis, velut in quodam speculo, viventem sui reliquit imaginem.

Eboraci, in Anglia, sancti Paulini Episcopi, qui fuit beati Gregorii Papae discipulus; et, una cum aliis, ad praedicandum Evangelium illuc ab eo missus, Edwinum Regem ejusque populum ad Christi fidem convertit.

Populonii, in Tuscia, sancti Cerbonii, Episcopi et Confessoris, qui (ut sanctus Gregorius Papa refert) in vita et morte miraculis claruit.

Veronae sancti Cerbonii Episcopi.

Capuae sancti Paulini Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.