MARTYROLOGIUM ROMANUM

19 Septembris

Tertiodecimo Kalendas Octobris. Luna ...     vj. G

Puteolis, in Campania, sanctorum Martyrum Januarii, Beneventanae civitatis Episcopi, ejusque Diaconi Festi, et Desiderii Lectoris, Sosii, Diaconi Ecclesiae Misenatis, Proculi, Diaconi Puteolani; Eutychii et Acutii. Hi omnes, post vincula et carceres, capite caesi sunt, sub Diocletiano Principe. Corpus sancti Januarii delatum fuit Neapolim, atque honorifice in Ecclesia tumulatum; ubi etiam beatissimi Martyris sanguis in ampulla vitrea adhuc servatur, qui, in conspectu capitis illius positus, velut recens liquescere et ebullire conspicitur.

In Palaestina sanctorum Martyrum et Aegypti Episcoporum Pelei, Nili et Eliae; qui, tempore persecutionis Diocletiani, cum plurimis Clericis, pro Christo sunt igne consumpti.

Nuceriae natalis sanctorum Martyrum Felicis et Constantiae, qui passi sunt sub Nerone.

Eodem die sanctorum Martyrum Trophimi, Sabbatii et Dorymedontis, sub Probo Imperatore. Ex eis Sabbatius Antiochiae, jussu Attici Praesidis, tamdiu flagris caesus est, donec emitteret spiritum; Trophimus vero, Synnadam, in Phrygia, ad Perennium Praesidem missus, ibi, post multos cruciatus, cum Dorymedonte Senatore, capitis decollatione martyrium consummavit.

Eleutheropoli, in Palaestina, sanctae Susannae, Virginis et Martyris; quae, orta ex idolorum sacerdote Arthemio et Judaea muliere Martha, ad Christianam fidem, parentibus mortuis, est conversa, atque ob eamdem fidem ab Alexandro Praefecto varie torta et in carcerem trusa, ibi orans migravit ad Sponsum.

Cordubae, in Hispania, sanctae Pomposae, Virginis et Martyris; quae in persecutione Arabica, ob impavidam Christi confessionem decollata gladio, palmam consecuta est.

Cantuariae sancti Theodori Episcopi, qui, a beato Vitaliano Papa in Angliam missus, doctrina et sanctitate refulsit.

Turonis, in Gallia, sancti Eustochii Episcopi, magnarum virtutum viri.

In territorio Lingoniensi sancti Sequani, Presbyteri et Confessoris.

Barcinone, in Hispania, beatae Mariae de Cervellione, ex Ordine beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum, Virginis; quae, ob praesentem quam invocantibus confert opem, Maria de Subsidio vulgo nuncupatur.

In vico Druelle, in dioecesi Ruthenensi, in Gailia, sanctae Mariae Gulielmae Aemiliae de Rodat, Virginis, Congregationis Sororum a sancta Familia Fundatricis, puellis erudiendis et egenis sublevandis addictissimae, quae a Pio Duodecimo, Pontifice Maximo, inter sanctas Virgines relata est.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.