MARTYROLOGIUM ROMANUM

17 Septembris

Quintodecimo Kalendas Octobris. Luna ...     viij. E

In monte Alverniae, in Etruria, commemoratio Impressionis sacrorum Stigmatum, quibus sanctus Franciscus, Ordinis Minorum Institutor, in suis manibus, pedibus et latere, mirabili Dei gratia, impressus fuit.

Romae natalis sancti Roberti Bellarmino, Confessoris, e Societate Jesu, atque Cardinalis et Capuani olim Episcopi, sanctitate, doctrina, et plurimis ad catholicae fidei et Apostolicae Sedis defensionem susceptis laboribus clarissimi; quem Pius Undecimus, Pontifex Maximus, Sanctorum honoribus auxit et universalis Ecclesiae Doctorem declaravit, ejusque festum tertio Idus Maji recolendum indixit.

Romas, via Tiburtina, natalis sancti Justini, Presbyteri et Martyris; qui, in persecutione Valeriani et Gallieni, ob confessionis gloriam fuit insignis. Hic beati Pontificis Xysti Secundi, Laurentii, Hippolyti aliorumque plurimorum Sanctorum corpora sepelivit, ac demum, sub Claudio, martyrium consummavit.

Item Romae sanctorum Martyrum Narcissi et Crescentionis.

Apud Leodium, in Belgio, beati Lamberti, Episcopi Trajectensis, qui, cum regiam domum zelo religionis increpasset, a nocentibus innocens occisus est, sicque aulam regni caelestis perpetuo victurus intravit.

Caesaraugustae, in Hispania, sancti Petri de Arbues, primi in Aragoniae regno Quaesitoris fidei; quem, a relapsis Judaeis ob eamdem, quam pro munere suo strenue tuebatur, catholicam fidem, immaniter trucidatum, sanctorum Martyrum catalogo [Beatus] Pius Papa Nonus adjunxit.

In Britania sanctorum Martyrum Socratis et Stephani.

Novioduni, in Galliis, sanctorum Martyrum Valeriani, Macrini et Gordiani.

Augustoduni sancti Flocelli pueri, qui, sub Antonino Imperatore et Valeriano Praeside, multa passus, demum, a feris discerptus, martyrii coronam adeptus est.

Cordubae, in Hispania, sanctae Columbae, Virginis et Martyris.

In Phrygia sanctae Ariadnae Martyris, sub Hadriano Imperatore.

Eodem die sanctae Agathocliae, quae, cum esset ancilla cujusdam mulieris infidelis, a domina sua longo tempore verberibus aliisque aerumnis est vexata ut Christum negaret; demum, oblata Judici ac saevius laniata, et nihilominus in confessione fidei persistens, ideo, post excisionem linguae, in ignem projecta est.

Mediolani depositio sancti Satyri Confessoris, cujus insignia merita sanctus Ambrosius, ejus frater, commemorat.

Apud Bingiam, in dioecesi Moguntinensi, sanctae Hildegardis Virginis.

Romae sanctae Theodorae matronae, quae, in persecutione Diocletiani, sanctis Martyribus sedulo ministrabat.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.